Non minus hodie, immo magis habeantur oportet nostræ linguæ quod quidem sunt: aliquid vivum, quo utamur, quod quasi tangamus, quibus loquamur. Atro rerum prospectu «lege Wert» in medium prolato, linguam Latinam Græcamque in clariorem scænam ducere volumus, eas sicut sunt, procul a nimio scholarum studio academico in rete ostendere, ut linguas vivas quæ in promptu sunt ad iis utendum, instrumenta ut sermones communicemur. Quod in scæna faciemus a socialibus retibus oblata. Omnibus enim discipulis magistrisque «classicis» quibus consilium placeat suadere volumus «Pipiationi Classicæ» interesse Jovis die XV mensis Novembris in Twitter habendæ, ubi sermonibus utemur Latino et Græco.
Fac te aliis commendes, nosce homines, disce Latine Græceque sermocinari. Menda, prava grammatica permittuntur! Omnes una discamus! «Pipiatis» nuntiolis tuis pittacium adde #pipiatioclassica ut rem hinc sequi liceat.
Omnibus etiam institutis consociationibusve «orbis classici» suadere volumus rei interesse eamque inter sodales suos vulgare.
Imaginem in pagina adde his HTML utens:
<a href="http://storify.com/chiron/pipiatio-classica" target="_blank"><img title="pipiatio classica" src="http://www.chironweb.org/wp-content/uploads/logopipiatio1.png" alt="pipiatio classica" width="200" border="0" hspace="0" vspace="0" /></a>
Ego adfutūrum esse volō duōbus Pipiātōribus: @_elobato et @_Gulielmos , ad Lātīnē Græcēque loquendum et colloquendum cum quibusquibus volunt, etsī illō diē nōn erit mihi liber, cōnābor autem loquī vespere-nocte.
¿favimus o favemus?
Aliud «fāvimus», aliud «favēmus».
Adhūc favēmus, ut patet.