Praeterita
Chiron Compostellae. Nouember MMVIII.
Χείρων-Chiron ortus est ut locus ubi graecae latinaeque linguarum magistri suas experientias partiri possent. Per hos duos annos, nostra consilia praebuimus multis et diuersis locis atque propositionem iam firmata in rete existimamus.
Sed Χείρωνος-Chironis quoque magni interfuit ab initio magistrorum formatio ac didascalica renouatio ad "TIC" introducendas in aulis.
Χείρων-Chiron, a.d. XI Kal. Dec. atque a.d. X Kal. Dec., praebet Compostellae primam praelectionem de classicis rebus TICque. Classicorum Studiorum Hispanicae Societatis Gallaeca parte praeparatae, mixti methodi praelectiones sunt: prima pars praesentibus discipulis, altera pars absentibus per Χείρωνος-Chironis Moodle uirtualem aulam.
Illis praelectionibus conabimur participantes inducere in praecipuis instrumentis 2.0 (bloga, "uici", sociales signatores, RSS, et cetera), in uirtualium aularum gestionis instrumentis (Moodle), et in aliis didascalicis usibus.
Etiam nostram cooperationem praebere uolumus omnibus institutionibus quae ad magistrorum formationem se conferunt. Cui intersit nostra cooperatio, tantum scripturus est electronicas litteras cum sua propositione et nos hanc considerabimus si nobis possit.
Chironis Praelectiones
Vincula ligando ad retia creanda
Tune tuos alumnos excogitas scribentes in collectiuum blogum cum aliorum Lyceorum alumnis? Tune excogitas "uici" partiri cum diuersorum geographicorum locorum alumnis de classico themate (lexicus, mythologia, historia, ars, et cetera)? Tune tuos alumnos excogitas pensa statuentes ut alii collegae ex aliis Lyceis ea resoluant? Tune aulas excogitas sine parietibus uirtuales aulas factas?





