Qui sumus

Chiron laborans collaboratiue coetus est, a graecolatinorum studiorum magistris, perlonginquis natalium locorum statu, formatus atque nuper constitutus ut societas sine lucratiuo animo, sub Organicae Legis I/MMII patrocinio, appellata Chiron Societas.

Breuis historia

Quodam die sexto ante Kalendas Februarias 2006, Carolus Cabanillas, ex suo blogo, graecolatinorum studiorum docentibus propositionem emisit: cum multi professores ex reti accedendas opes explicent, quare non commune consilium, quod omnes istos animos iungeret, conficimus? Propositio ab aliquis collegis celere responsum retulit, dum alii posterius coniunxerunt: Sebastianus GiraltAnna OvandoLudouicus InclanOlga DiezAluarus Perez VilariñoSergius FerrusIosephus M. Ciordia, Emmanuel López, Angelus Ludouicus GallegoMargalida CapellàMertxu Ovejas et Rodericus Portela.

Cum nobis consilium esset in reti laborare, aliqui respondimus et nostras sententias aperuimus in collaboratiuis actis in reti. Illud, quod scientia-fictio uidebatur, paululatim in re ipsa mutatum est: graecolatinorum studiorum magistri, perlonginqui locorum statu, non personaliter se cognoscentes… et in communi consilio pariter laborantes. Utopia hoc sonat, et adhuc utopia est. Nam hoc est consilium quod struitur inter omnes, in dies singulos, cum multo studio laboreque. Hic congressus locus omnium illorum opum, quae nobis ad graecolatinum mundum accedere praebent, ianua erit: bloga, delectamenta ludique, utilia, instrumenta, res novae, praelectiones et cetera. Est consilium agile, dynamicum, quod mutat in dies singulos opera huius quod quisque omnesque afferunt. In cooperationis philosophia laboramus et hoc significat nostrum laborem collectae, in qua omnes accessum habemus, fructum esse. Hoc ipso hic porticus tantus quam nos omnes uelimus ut sit erit, quia crescet cum rebus quas afferimus nos… tu… omnes.

Magistris educatio

Nostram experientiam offerimus ut exemplum ad laborantes collaboratiue magistrorum coetus formandos. Nos participamus magistris educationem in practico TIC usu, ad eas integras in nostras linguas docendi arte reddendum proprias praelectiones offerentes.

Retiaria pagina

Ars: thema Twenty Eleven in WordPress mutatum a Χείρων·Chiron. Photographia in titulo: tiktak in photocase.com. Regulationes W3C XHTML 1.1 et W3C CSS 2. Nostra breuiaria: StatCounter. Hospitium: CDMon. Haec nostra folia prima fuerunt in curso annorum (magis in Internet Archive):

Página de inicio Página de inicio Página de inicio Página de inicio

One thought on “Qui sumus

  1. Pingback: Saluda a los Dioses, Hermes | El latinista irredento