Communis recitatio antiquorum

Putasne Latinam Græcamque antiquas esse linguas neque mortuas? Placeretne communi palmariorum earum operum recitationi interesse? Visne juvare in Homeri Vergiliique verbis rete inundando? Eorum versus voce audire hominum e quibusvis orbis terrarum partibus oriundorum?

E Chirone tibi proponere volumus ut huic incepto intersis e consilio communis Domini Quixoti recitationis orto. Odysseam et Æneidem omnes ea lingua legamus qua conscriptæ sunt. Quivis hoc facere potest: discipulos adduc ut faciant, voca amicos, eos invita ad recitandum qui tecum Græcæ et Latinæ linguæ studuerunt. Camera tantum cinematographica opus est et nexu interretiali.

Particeps facile fieri potes in incepto:

  • Nomen cursualemque inscriptionem electronicam da. (Ad Odysseam recitandumad Æneidem)
  • Tibi rescribemus ut locum assignemus qui versibus constabit inter viginti et sexaginta.
  • Hebdomas tibi erit ut pelliculam conficias loco recitando, eam in spatium YouTube tuum ponas nobisque nexum mittas.
  • Pellicula in indice spectabilis seriei apparebit (OdysseæÆneidis) ubi omnes colligentur quæ accipiantur.

Nonne occasione utêris participandi?

4 thoughts on “Communis recitatio antiquorum

  1. Macte virtūte estōte!
    Recitātiōnēs vestrae adhūc erant ignōtae mihi ac multīs aliīs Latīnē loquentibus: quam celerrimē poterō eās eōsque omnīs certiōrēs faciam dē operibus vestrīs 🙂

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *