Centauri aurei a. MMXI

Centaurus aureus

Hoc denuo anno, eodem die ac Die Interretis (die XVII mense Maio), Centauri Aurei a Chirone tribuuntur illis blogis vel commentariis Romani Græcive argumenti quæ a discipulis tenentur atque exemplum aliis præbent quod sequantur necnon incitamentum ut amor erga Græca Romanaque faveatur.

Quinto jam anno, Centaurus Aureus his blogis vel commentariis datus est:

  • El cuaderno de Lara, Laræ Escobar, discipula alterius baccalaureatus anni in lyceo ab Apostolo Jacobo nuncupato (Santiago Apóstol) in oppido Almendralejo.
  • L’empremta d’Orfeu, spatium discipuli Oriol García-Penche “Deka”, alterius baccalaureatus anni in lyceo Cristòfol Ferrer (in Premià de Mar).
  • El vaixell d’Odisseu, quod commune discipulis est lycei Vedruna-Gràcia (Barcinone).

Ceterum, gratulationibus jungimur commentariis discipulorum communibus Aracne fila i fila quippe qui iis victoriam reportaverint in V Præmiis Espiral Edublogs. Labor discipulorum lycei Cristòfol Ferrer jam anno MMIX Centaurum Aureum meruit.

E Chirone omnibus gratulari volumus qui præmium acceperint necnon eos ad laborem pergendum incitare ut exemplo sint discipulis vero studio ad antiquitatem Græcam Romanamque motis.

Præmia Interretis a. MMXI

Chiron se ad XIII editionem Præmiorum Interretis, anni MMXI proposuit, ad quæ convocat Consociatio Interrete Utentium, in parte de optima sede interretiali.

Præmia nullo modo tribuenda pecunia constant, sed agnoscenda tantum ab utentibus dignitate magnoque momento in Interrete vulgando habito, ad eo recte utendum idque amplificandum.

Suffragium duplice ratione fit: existimationis tertia pars e popularibus suffragiis sumitur, ceteram autem consilium judicum existimat.

Suffragia licet intra diem XXX mensis Aprilis mittere, candidatoria pagina Chironis.

Propositorum optima selecta mense Maio nuntiabuntur, inter diem VI et X. Die XVII mensis Maii, Mundana Die Interretis, decreta fient præmiaque tribuentur.

Omnes Chironis fautores invitamus suffragiis participes fieri.