Chiron Compostellae. Nouember MMVIII.

Chiron en Santiago 2008??????-Chiron ortus est ut locus ubi graecae latinaeque linguarum magistri suas experientias partiri possent. Per hos duos annos, nostra consilia praebuimus multis et diuersis locis atque propositionem iam firmata in rete existimamus.

Sed ????????-Chironis quoque magni interfuit ab initio magistrorum formatio ac didascalica renouatio ad “TIC” introducendas in aulis.

??????-Chiron, a.d. XI Kal. Dec. atque a.d. X Kal. Dec., praebet Compostellae primam praelectionem de classicis rebus TICque. Classicorum Studiorum Hispanicae Societatis Gallaeca parte praeparatae, mixti methodi praelectiones sunt: prima pars praesentibus discipulis, altera pars absentibus per ????????-Chironis Moodle uirtualem aulam.

Illis praelectionibus conabimur participantes inducere in praecipuis instrumentis 2.0 (bloga, “uici”, sociales signatores, RSS, et cetera), in uirtualium aularum gestionis instrumentis (Moodle), et in aliis didascalicis usibus.

Etiam nostram cooperationem praebere uolumus omnibus institutionibus quae ad magistrorum formationem se conferunt. Cui intersit nostra cooperatio, tantum scripturus est electronicas litteras cum sua propositione et nos hanc considerabimus si nobis possit.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.