Additio ad Chironem

Habesne blogum in grege blogorum apud Chironem? Nunc te Chironi adiunctum esse hoc titulo nuntiare potes. Insere hos codicis versus ut titulum in blogo tuo habeas.

<a href=”http://www.chironweb.org/” target=”_parent”><img src=”http://www.chironweb.org/wp-content/uploads/adiunctumadchironem.png” alt=”Additio ad Chironem” width=”200″ height=”60″ border=”0″ /></a>

Adherido a Chiron

Et quoque:

Præmia Interretis a. MMXI

Chiron se ad XIII editionem Præmiorum Interretis, anni MMXI proposuit, ad quæ convocat Consociatio Interrete Utentium, in parte de optima sede interretiali.

Præmia nullo modo tribuenda pecunia constant, sed agnoscenda tantum ab utentibus dignitate magnoque momento in Interrete vulgando habito, ad eo recte utendum idque amplificandum.

Suffragium duplice ratione fit: existimationis tertia pars e popularibus suffragiis sumitur, ceteram autem consilium judicum existimat.

Suffragia licet intra diem XXX mensis Aprilis mittere, candidatoria pagina Chironis.

Propositorum optima selecta mense Maio nuntiabuntur, inter diem VI et X. Die XVII mensis Maii, Mundana Die Interretis, decreta fient præmiaque tribuentur.

Omnes Chironis fautores invitamus suffragiis participes fieri.

Clauditur rete sociale

Aliquot abhinc mensibus rete sociale novum in medium attulimus in Chironis spatio locatum, quo pro rete apud Ning condito uteremur. Multæ variæque inde ortæ sunt nobis difficultates technicæ. Etiam, longe rarius usurpatum est quam sperabamus ideoque consilium cepimus hoc subsidium post diem XX mensis Januarii delere. Post illam diem, documenta omniaque quæ illuc addita sint evanescent; quare suademus ut tibi res describas, si quid servare volueris.

In hoc decernendo in mente etiam habuimus alia Chironis spatia eodem munere fungi ac rete fungebatur: in foro disputare et alios consulere licet, varia in singulis locis eis destinatis communicare (photographemataexhibitiones, pelliculas), nexus qui usui esse possunt sociali indice communicamus aliaque per wiki. Ceterum, socialis manet alibi Chiron: veni ad FacebookTwitterFriendFeed.

Chiron Compostellae. Nouember MMVIII.

Chiron en Santiago 2008??????-Chiron ortus est ut locus ubi graecae latinaeque linguarum magistri suas experientias partiri possent. Per hos duos annos, nostra consilia praebuimus multis et diuersis locis atque propositionem iam firmata in rete existimamus.

Sed ????????-Chironis quoque magni interfuit ab initio magistrorum formatio ac didascalica renouatio ad “TIC” introducendas in aulis.

??????-Chiron, a.d. XI Kal. Dec. atque a.d. X Kal. Dec., praebet Compostellae primam praelectionem de classicis rebus TICque. Classicorum Studiorum Hispanicae Societatis Gallaeca parte praeparatae, mixti methodi praelectiones sunt: prima pars praesentibus discipulis, altera pars absentibus per ????????-Chironis Moodle uirtualem aulam.

Illis praelectionibus conabimur participantes inducere in praecipuis instrumentis 2.0 (bloga, “uici”, sociales signatores, RSS, et cetera), in uirtualium aularum gestionis instrumentis (Moodle), et in aliis didascalicis usibus.

Etiam nostram cooperationem praebere uolumus omnibus institutionibus quae ad magistrorum formationem se conferunt. Cui intersit nostra cooperatio, tantum scripturus est electronicas litteras cum sua propositione et nos hanc considerabimus si nobis possit.

Vincula ligando ad retia creanda

Inter Chironis proposita est adiumento esse classicarum materiarum magistris in TIC integrando in suum docentem usum. Usu intelligimus ut collaboratiuus labor multum animum instiget et optima praemia det non solum magistris sed etiam alumnis. Idcirco hanc ideam iacimus:

Tune tuos alumnos excogitas scribentes in collectiuum blogum cum aliorum Lyceorum alumnis? Tune excogitas “uici” partiri cum diuersorum geographicorum locorum alumnis de classico themate (lexicus, mythologia, historia, ars, et cetera)? Tune tuos alumnos excogitas pensa  statuentes ut alii collegae ex aliis Lyceis ea resoluant? Tune aulas excogitas sine parietibus  uirtuales aulas factas?
Si haec euenta tibi uidentur utilia esse, cur ne is ad Chironis forum et tuam propositionem relinquis? Nihil est dubii quin alii collegae sint sperantes ad tecum collaborandum in tua cogitatione.