Additio ad Chironem

Habesne blogum in grege blogorum apud Chironem? Nunc te Chironi adiunctum esse hoc titulo nuntiare potes. Insere hos codicis versus ut titulum in blogo tuo habeas.

<a href=”http://www.chironweb.org/” target=”_parent”><img src=”http://www.chironweb.org/wp-content/uploads/adiunctumadchironem.png” alt=”Additio ad Chironem” width=”200″ height=”60″ border=”0″ /></a>

Adherido a Chiron

Et quoque:

Centauri aurei a. MMXI

Centaurus aureus

Hoc denuo anno, eodem die ac Die Interretis (die XVII mense Maio), Centauri Aurei a Chirone tribuuntur illis blogis vel commentariis Romani Græcive argumenti quæ a discipulis tenentur atque exemplum aliis præbent quod sequantur necnon incitamentum ut amor erga Græca Romanaque faveatur.

Quinto jam anno, Centaurus Aureus his blogis vel commentariis datus est:

  • El cuaderno de Lara, Laræ Escobar, discipula alterius baccalaureatus anni in lyceo ab Apostolo Jacobo nuncupato (Santiago Apóstol) in oppido Almendralejo.
  • L’empremta d’Orfeu, spatium discipuli Oriol García-Penche “Deka”, alterius baccalaureatus anni in lyceo Cristòfol Ferrer (in Premià de Mar).
  • El vaixell d’Odisseu, quod commune discipulis est lycei Vedruna-Gràcia (Barcinone).

Ceterum, gratulationibus jungimur commentariis discipulorum communibus Aracne fila i fila quippe qui iis victoriam reportaverint in V Præmiis Espiral Edublogs. Labor discipulorum lycei Cristòfol Ferrer jam anno MMIX Centaurum Aureum meruit.

E Chirone omnibus gratulari volumus qui præmium acceperint necnon eos ad laborem pergendum incitare ut exemplo sint discipulis vero studio ad antiquitatem Græcam Romanamque motis.

Præmia Interretis a. MMXI

Chiron se ad XIII editionem Præmiorum Interretis, anni MMXI proposuit, ad quæ convocat Consociatio Interrete Utentium, in parte de optima sede interretiali.

Præmia nullo modo tribuenda pecunia constant, sed agnoscenda tantum ab utentibus dignitate magnoque momento in Interrete vulgando habito, ad eo recte utendum idque amplificandum.

Suffragium duplice ratione fit: existimationis tertia pars e popularibus suffragiis sumitur, ceteram autem consilium judicum existimat.

Suffragia licet intra diem XXX mensis Aprilis mittere, candidatoria pagina Chironis.

Propositorum optima selecta mense Maio nuntiabuntur, inter diem VI et X. Die XVII mensis Maii, Mundana Die Interretis, decreta fient præmiaque tribuentur.

Omnes Chironis fautores invitamus suffragiis participes fieri.

Communis recitatio antiquorum

Putasne Latinam Græcamque antiquas esse linguas neque mortuas? Placeretne communi palmariorum earum operum recitationi interesse? Visne juvare in Homeri Vergiliique verbis rete inundando? Eorum versus voce audire hominum e quibusvis orbis terrarum partibus oriundorum?

E Chirone tibi proponere volumus ut huic incepto intersis e consilio communis Domini Quixoti recitationis orto. Odysseam et Æneidem omnes ea lingua legamus qua conscriptæ sunt. Quivis hoc facere potest: discipulos adduc ut faciant, voca amicos, eos invita ad recitandum qui tecum Græcæ et Latinæ linguæ studuerunt. Camera tantum cinematographica opus est et nexu interretiali.

Particeps facile fieri potes in incepto:

  • Nomen cursualemque inscriptionem electronicam da. (Ad Odysseam recitandumad Æneidem)
  • Tibi rescribemus ut locum assignemus qui versibus constabit inter viginti et sexaginta.
  • Hebdomas tibi erit ut pelliculam conficias loco recitando, eam in spatium YouTube tuum ponas nobisque nexum mittas.
  • Pellicula in indice spectabilis seriei apparebit (OdysseæÆneidis) ubi omnes colligentur quæ accipiantur.

Nonne occasione utêris participandi?

Clauditur rete sociale

Aliquot abhinc mensibus rete sociale novum in medium attulimus in Chironis spatio locatum, quo pro rete apud Ning condito uteremur. Multæ variæque inde ortæ sunt nobis difficultates technicæ. Etiam, longe rarius usurpatum est quam sperabamus ideoque consilium cepimus hoc subsidium post diem XX mensis Januarii delere. Post illam diem, documenta omniaque quæ illuc addita sint evanescent; quare suademus ut tibi res describas, si quid servare volueris.

In hoc decernendo in mente etiam habuimus alia Chironis spatia eodem munere fungi ac rete fungebatur: in foro disputare et alios consulere licet, varia in singulis locis eis destinatis communicare (photographemataexhibitiones, pelliculas), nexus qui usui esse possunt sociali indice communicamus aliaque per wiki. Ceterum, socialis manet alibi Chiron: veni ad FacebookTwitterFriendFeed.

Præmia interretialium commentariorum Cataloniæ: Latina et Græca denuo vicerunt

Vaixell d'OdisseuPremis Blocs Catalunya (præmia interretialium commentariorum vel blogorum Cataloniæ) variis generibus quotannis tribuuntur. Quod ad institutionem pertinet, horno in certamine id vicit cui nomen “El vaixell d’Odisseu” (navis Ulixis), a Jordi (Georgio) Rincon incepto, Latinæ Græcæque linguæ magistro in Barcinonensi lyceo Vedruna-Gràcia. De commentariis vel blogo scholarum agitur (in eis Chironis) quod discipuli Latinæ et Græcæ linguæ hujus lycei curant.

Georgio omnibusque in hoc incepto nautis pro præmio gratulamur necnon de incepto et optimo ejus eventu.

Duobus abhinc annis Margalida (Margarita) Capellà idem præmium accepit propter “filum” ejus Latinum et Græcum (El fil de les clàssiques), cum primum hoc certamen factum est.

Novum incipimus rete sociale

Ut olim rettulimus, incepto c.n. Chiron rete sociale est apud Ning, in quo rete sociali disputationes factæ sunt quas magni ducimus, quid experti sint a multis relatum, res in medium allatæ, ut usui omnibus sint quorum Romæ Græciæque cultus civilis linguaque Latina et Græca refert, ex variis locis oriundis atque variis condicionibus se habentibus. Satis variis rebus gavisi sumus, ut consiliis de efficacius Latine Græceque docendo in medium afferendis, solutionibus difficultatibus propositæ in methodum quandam adhibendo ortis cum in scholis tum unicuique domi cum ea linguam discere conetur, gavisi etiam sumus cum alii alios de rebus certiores faceremus ad Romæ Græciæque cultum civilem utriusve linguam pertinentibus… vel cantibus qui de his agerentur.

Hæc omnia fieri potest ut tibi nota sint cum hoc, tu quoque, rete gavisus sis atque in id amicum forsan invitaveris hujus participem faciendum. Rete sociale apud Ning constitutum inter notissimas partes est et celebratissimas totius incepti Chironis. Rete nostri, sicut cetera ibidem constituta, bene munere suo fungitur et usui est participibus satis frequentibus, Ning tamen nuper agendi rationem mutare decrevit neque quidquid gratuito amplius præbere. Quæ cum ita sint, datam ansam cepimus ut de rete sociali habendo denuo cogitaremus necnon quomodo hoc efficiendum sit et, perpensis aliquibus consiliis, novo rete uti cœpimus quo plura agere licet nobis omnibus, a nemine alieno pendentibus, in quo novo rete jamjam invitaris particeps fieri. Ut eo uti incipias, modo huc pete: http://www.chironweb.org/redsocial.
Greges condere poteris, aliorum commentarios (vel “bloga” quæ dicuntur) legere propriosque conscribere, nexus mittere aliaque (documenta, videnda…) quæ usui sint… et homines Romæ, Græciæ utriusque linguæ quoque studiosos noscere ibi tempus terere eoque frui volentes quæ sciant atque inveniant afferendo, collaborando atque alii ab aliis discendo.
Si antiquo utereris rete apud Ning, memento hoc brevi, intra aliquot hebdomadas, clausum iri. Res participesque qui ibi erant in novum rete non transferre, sed quemque sinere decrevimus quæ velit transferre ibique nomen dare ut velit. Describe enim quæ ex antiquo rete conservari volueris antequam evanescent.
Si antiquo reti non interesses, nunc tempus est optimum discere quomodo tibi in munere fungendo aut aliter usui sit rete sociale magistrorum, discipulorum hominumque in universum Romæ, Græciæ utriusque linguæ studiosorum. Te illic exspectamus.

Chiron Compostellae. Nouember MMVIII.

Chiron en Santiago 2008Χείρων-Chiron ortus est ut locus ubi graecae latinaeque linguarum magistri suas experientias partiri possent. Per hos duos annos, nostra consilia praebuimus multis et diuersis locis atque propositionem iam firmata in rete existimamus.

Sed Χείρωνος-Chironis quoque magni interfuit ab initio magistrorum formatio ac didascalica renouatio ad “TIC” introducendas in aulis.

Χείρων-Chiron, a.d. XI Kal. Dec. atque a.d. X Kal. Dec., praebet Compostellae primam praelectionem de classicis rebus TICque. Classicorum Studiorum Hispanicae Societatis Gallaeca parte praeparatae, mixti methodi praelectiones sunt: prima pars praesentibus discipulis, altera pars absentibus per Χείρωνος-Chironis Moodle uirtualem aulam.

Illis praelectionibus conabimur participantes inducere in praecipuis instrumentis 2.0 (bloga, “uici”, sociales signatores, RSS, et cetera), in uirtualium aularum gestionis instrumentis (Moodle), et in aliis didascalicis usibus.

Etiam nostram cooperationem praebere uolumus omnibus institutionibus quae ad magistrorum formationem se conferunt. Cui intersit nostra cooperatio, tantum scripturus est electronicas litteras cum sua propositione et nos hanc considerabimus si nobis possit.

Chironis praelectiones

Vidistine in Chironis uirtualibus aulis praelectiones? Omnis linguarum latinae graecaeque magister, qui praelectionem creare ad alumnos docendos uelit, spatium postulare gratiis potest.

Virtuales aulae tibi permittunt in uno loco colligere pensa, bloga,uici, aulae praelectiones, uincula, imagines loquentes, glossaria… Qui spondet de tota hac compositione magister est. Facultates uastae sunt, tantum uide hoc exemplum:
Visne hoc experiri? Mitte nobis ipsius tuique Lycei data, tui propositi  compendium, discipulos quos praelectio destinatur et omnia illa quae idonea aestimes.