azul naranja verde

Novum incipimus rete sociale

Ut olim rettulimus, incepto c.n. Chiron rete sociale est apud Ning, in quo rete sociali disputationes factæ sunt quas magni ducimus, quid experti sint a multis relatum, res in medium allatæ, ut usui omnibus sint quorum Romæ Græciæque cultus civilis linguaque Latina et Græca refert, ex variis locis oriundis atque variis condicionibus se habentibus. Satis variis rebus gavisi sumus, ut consiliis de efficacius Latine Græceque docendo in medium afferendis, solutionibus difficultatibus propositæ in methodum quandam adhibendo ortis cum in scholis tum unicuique domi cum ea linguam discere conetur, gavisi etiam sumus cum alii alios de rebus certiores faceremus ad Romæ Græciæque cultum civilem utriusve linguam pertinentibus... vel cantibus qui de his agerentur.
 
Hæc omnia fieri potest ut tibi nota sint cum hoc, tu quoque, rete gavisus sis atque in id amicum forsan invitaveris hujus participem faciendum. Rete sociale apud Ning constitutum inter notissimas partes est et celebratissimas totius incepti Chironis. Rete nostri, sicut cetera ibidem constituta, bene munere suo fungitur et usui est participibus satis frequentibus, Ning tamen nuper agendi rationem mutare decrevit neque quidquid gratuito amplius præbere. Quæ cum ita sint, datam ansam cepimus ut de rete sociali habendo denuo cogitaremus necnon quomodo hoc efficiendum sit et, perpensis aliquibus consiliis, novo rete uti cœpimus quo plura agere licet nobis omnibus, a nemine alieno pendentibus, in quo novo rete jamjam invitaris particeps fieri. Ut eo uti incipias, modo huc pete: http://www.chironweb.org/redsocial
 
Greges condere poteris, aliorum commentarios (vel "bloga" quæ dicuntur) legere propriosque conscribere, nexus mittere aliaque (documenta, videnda...) quæ usui sint... et homines Romæ, Græciæ utriusque linguæ quoque studiosos noscere ibi tempus terere eoque frui volentes quæ sciant atque inveniant afferendo, collaborando atque alii ab aliis discendo.
 
Si antiquo utereris rete apud Ning, memento hoc brevi, intra aliquot hebdomadas, clausum iri. Res participesque qui ibi erant in novum rete non transferre, sed quemque sinere decrevimus quæ velit transferre ibique nomen dare ut velit. Describe enim quæ ex antiquo rete conservari volueris antequam evanescent.

 
Si antiquo reti non interesses, nunc tempus est optimum discere quomodo tibi in munere fungendo aut aliter usui sit rete sociale magistrorum, discipulorum hominumque in universum Romæ, Græciæ utriusque linguæ studiosorum. Te illic exspectamus.

Celere principium

Instrumenta

 

Graecolatinorum opum uici

Graecolatinorum opum uici est collaboratiuum locum in quo nobis consilium est digerere opes quas, attinentes ad Graecam Latinamque linguas et suum cultum, rete praebet. RSS

Socialis signator

Socialis signator, uelut ad opum uici complementum, breuiter descriptos ordinatosque per pittacia nexus excerpit. Modus operandi (PDF). RSS

Recensiones

Pergamon recensionum blogum est: scientifici, diuulgatiui, didascalici libri atque de graecolatino mundo audiouisualis materies. Ut criticus collaborare potes, te subscribente. Modus operandi (PDF). RSS

Pinacotheca

Ad imagines congerendas uulgandasque retis utilitatem percipere uolumus. Hoc est quod nostram ad graecolatinum mundum attinentium imaginum pinacothecam praebemus. Modus operandi (PDF). RSS

Imagines loquentes

In uideotheca inuenire possumus de graecolatino mundo imagines loquentes, ad nostras doctrinas attinentes. Cum tuis pelliculis collabora aut his quae iam apparent utere. Modus operandi (PDF). RSS

Exhibitiones

Exhibitionum usus in aula in dies auctior est. Quocirca hic colligimus illas quas utiles iudicamus. Cum tuis exhibitionibus contribuere aut ad usum aptis uti potes. Modus operandi (PDF). RSS

Documenta

 

Res classicae nouae

 

Calendarium

In calendario euenta attinentia ad graecolatina hodierna, quae tu non amittas, congregamus. Si haec nuntiare uis, informationem nobis expedi. Nuntium nobis mitte. RSS

Comunitas

 

Planeta blogorum

Graecolatinus planeta prima ad graecolatinam blogisphaeram appropinquatio est. Hic graecolatini argumenti blogorum, quae nos syndicata habemus, rticulos legere atque tuum blogum addere potes. Nuntium nobis mitte. RSS

 

Chironis praelectiones

Studiorum graecolatinorum magistrorum formationi in digitalibus opibus prodesse uolumus. Hoc est propositum praelectionum quas praebemus. Praelectiones cum Moodle programmate administratae sunt.

Forum

In foro usuarii aperte palamque conueniunt, sua dubia consulentes propositaque facientes. RSS

 

Rete sociale

 

Locutorium

Locutorium omnibus apertum est, etiam eis qui ad aliquid concilium aduocare cupiant. Hic colloqui consuescentes omnibus diebus Iouis ex quarta hora noctis congregamur.

Syndicate content