Quae CELANTUR/OCCULUNTUR/OCCULTANTUR, a loco, in quo latent, minime removentur, sed ibidem permanent, neque sub hominum oculos cadunt, quippe pariete, stragulis vel aliâ ratione teguntur. Quae verò ABDUNTUR/ABSCONDUNTUR/CONDUNTUR/RECONDUNTUR, a loco, in quo sunt, amoventur hominumque ab oculis auferuntur. Quae CELANTUR LATENT; quae ABDUNTUR absunt. Quae ABDUNTUR, a loco in quo sunt atque ab hominum oculis amoventur, [...]