Sodalibus condiscipulisque omnibus salutem plurimam! Vos commonefacimus conuentum quem annuum moderatores Societatis c. n. ”CulturaClásica.com” conuocant, hoc anno celebrabitur a die 5º usque ad diem 7um mensis Aprilis, diis superis uolentibus, in oppido Malacitano, quod Latine “Anticaria” uocatur, Hispanice autem “Antequera”. Inter alias optimas orationes et officinas habebuntur de [...]
Alexandra consodalibus necnon eis qui hoc legant sal. * Praemium Primum anni academici 2011-12 * Vos certiores facio propositum illud cui nomen “Sal Musarum” dederim, Praemio Primo cohonestatum esse a moderatoribus Vniuersitatis Studiorum Gaditanae propter eius nouitates didascalicas. Valete.
Tristissimum nuntium sodales Circuli Latini Gaditani heri noctu accepimus de morte Davidis Morgan, egregii Latinitatis cultoris, invido fato nobis iniuste abrepti, qui, inter alia multa, opera recentissima strenue evolvebat et rimabatur ut lexicon recentioris Latinitatis elucubraret. Erat quidem affabilis, urbanus, comis, alacer et ingenii acumine [...]
Omnibus sodalibus condiscipulisque Circulus Latinus Gaditanus sal.pl.d. Primum ante omnia faustum et fortunatum nouum annum MMXIII uobis precamur sodales Circuli Gaditani. Ecce uobis omnibus ad annum dextro pede incipiendum fabula cinematographica maxime commendabilis c.t. ARMILLA quam sodalis Alexandra, postquam nouissimum librum Valahfridi Stroh legit, per rete omnium gentium quaesiuit et repperit. ARMILLA. Lateinischer [...]
Saluete omnes, sodales et condiscipuli! Cras uos exspectamus loco horaque sueta, id est circa meridiem uel paulo post in scriptorio academico numero XXVI! Nam Lucreti opus euoluere pergemus. “Num simul ac ratiō tua coepit uōciferārī nātūram rērum, dīuīnā mente coorta, diffugiunt animī terrōrēs, moenia mundī discēdunt. Tōtum uideō per ināne gerī rēs.” In crastinum!
Saluete, condiscipuli et amici Circuli Latini Gaditani! Sodales Chironiani nos uocant ad cras pipiandum cum Latine tum Graece in pagina retiali cui nomen est Twitter! Propositum enim est et monstrare ac demonstrare linguam utramque admodum hodiernam esse necnon iuuenes comitari. Ecce uobis [...]
Condiscipulis et sodalibus salutem plurimam! Cras Lucretii librum De rerum natura inscriptum euoluere pergemus circa horam duodecimam et dimidiam in scriptorio numero XXVI academico. Nolite sollicitari de exemplaribus Lucretianis, nam lucis ope paginas descripsi nonnullas quas uobis dispertiam. Hebdomade superiore cum Daniele discipulo Philologiae Classicae initium lectionis cepi quocum de coloribus quoque garriui. [...]
Sodalibus et condiscipulis et amicis omnibus salutem agimus plurimam. Heri DECEM annos natus est Circulus Latinus Gaditanus. Recte legisti: X annos! Quippe Circulus ianuas aperuit anno 2002, Ioachimo Pascual moderante, et post fere tres annos dormitans, die XVI mensis septembris anni 2009 experrectus est usque ad diem hodiernum! Haud pauci sodales et condiscipuli interfuerunt [...]
Amicis et sodalibus et condiscipulis omnibus salutem dicimus plurimam. Post ferias aestiuas sessiones Circuli initium capere auemus. Discipuli quidem adhuc periculum probationum subeunt necnon unus aut alter professor Gadibus abest. Quamobrem nescimus an momentum opportunum sit ad nos conueniendos. Vtcumque res sese habet, in scriptorio academico numero 26 inerimus, ut solemus, circa [...]
Dum Romae uersabamur, in Academia c.n. “Vivarium Novum” sodales aliique amici Circuli Latini Gaditani adfuimus quibusdam diebus mensis Iulii. Gratias maximas agimus moderatori Academiae Aloisio Miraglia, quippe qui comissimus fuerit nobiscum omnibus quibus scholis nonnullis interesse permiserit. Plura de prima uisitatione legatis quaeso in pagina [...]
Scholis Latinis Graecisque intersumus, quorum magistri sunt cum Christophorus Rico tum Eduardus M. Engelsing, qui methodo ab eo excogitata discipulos doctrina prouectiores docet necnon Paulus Villaoslada Berbén et Rodericus Portela qui tirones erudiunt. De his scholis Latinis optime ministratis ab Eduardo nostro plura dicenda sunt, fortasse et die alio et alio [...]
Saluete omnes! Sodales nonnulli Circuli Latini Gaditani mense Iulio Romae uersamur. Die Saturni inter alios locos Romanos ante reliquias Templi Hadriani in Platea Petrea adfuimus et postea quadam in caupona Plateae sermocinati sumus de rebus diuinis humanisque. Plura alias. Valete.
Saluete amici et sodales et condiscipuli omnes! Hodie “Dominica die Palmarum”, ut aiunt, initium Hebdomadae Sanctae fit apud Christianos et per has ferias sessiones scholasticae academicaeque interruptae erint magistris discipulisque Hispanis. Qua de causa occasio optima nobis praebetur ad nos conueniendos alio loco quam conclauia Studiorum Vniuersitatis. Et qui locus melior est ad sessionem proximam [...]
Saluete omnes, sodales et amici et condiscipuli! Vos certiores facio cras, die Martis 20, sessionem Circuli fore in conclaui numero 10, post scholas Latinas cum discipulis primi Gradus Philologiae Classicae, hora sueta (circa horam primam p.m.). De quo sermocinabimur? De scriptis, si uobis cordi sit, quae impraesentiarum unusquisque nostrum Latine legit necnon de propositis futuris. [...]
Saluete, amici et collegae et condiscipuli! Post dies Carneleuarii festos sessiones Circuli pergemus, ut moris est, in conclaui numero 5 hora sueta (circa horam primam p.m.). Amicus sodalisque noster nomine Iosephus Rojas nos uisitabit atque inde optima occasio nobis praebebitur ad usum linguae [...]
Saluete amici et condiscipuli omnes! Cras colloquia serere inter alia pergemus hora sueta in conclaui numero 5 necnon fortasse (et uerbum “fortasse” iteramus) Custodius noster, professor sodalisque Arabici sermonis, rudimenta nobis ponat linguae “classicae” cuius ipse est magister… eaque LATINE! Nolite occasionem praetermittere hanc discendae utriusque loquelae “classicae” una in sessione (et gratis et amore)! [...]
Alexandra amicis et sodalibus et condiscipulis omnibus sal. pl. d. Heri sessionem Circuli celebrauimus ultimam anni MMXI. Sollicita uero eram, fateor, cum solam me interfore putarem, nam septimana praeterita paucissimi fuimus, sed superis gratias tandem comitata fui optimis amicis collegisque. Plures imagines inspicere potestis in foro c.n. Facebook Garriuimus et carmen Natalicium [...]
“Suauis autem est narratio quae habet … colloquia personarum” (CIC. Part. orat. 22) Alexandra omnibus sodalibus et condiscipulis salutem dicit. Quamquam heri tantummodo quattuor homines sessioni interfuimus (plerique discipuli in alia pensa incumbere eadem hora debebant), colloquium amoenum fuit, quod de tabula geographica Imperii Romani sermocinati sumus. Legimus enim primum colloquiorum personarum ab Iohanni Orbergio compositorum, [...]
Omnibus amicis Latine loquentibus Pinarius s.p.d. Cras sodales Circuli Gaditani nos conferemus in conclaue quintum primi tabulatus. Aliquot imagines uidebimus et de eis loquemur. Iuuenioribus tempora praesentia (indicatiui et subiunctiui modalitatum) uerborum “possum”, “uolo”, “nolo” “maloque” memoriae mandare commendo, quippe quae ualde usui sint ut sententias nostras infinitiuis adiuuantibus explicemus. Exempli gratia, ego uolo ut [...]
Heri dies Latinissimus fuit. Qua de causa? Quidam iuuenis studens plurimis litteris linguisque, praesertim Latinae Graeceque, et aliis rebus ordinatralibus causa fuit. Quisnam uocatur? Rodericus ei nomen est. Quid Gadibus agebat? Rodericus discipulus Philologiae Classicae est abhinc nonnullos annos, qui in Vniuersitate Studiorum Vallisoletana studiorum Latinorum Graecorumque initium fecit, finem autem eorum faciet, deis [...]
Gaditani Latine loquentes discipulis et amicis sodalibusque necnon hospitibus qui haec casu legant omnibus sal. pl. d. Sex interfuimus sessioni diei Mercurii hesterni, duo professores (Pinarius et Alexandra) et tres discipuli (Daniel et Ioannes et Iosephus) et amicus Xauerius Barbastrensis qui bene mane Matrito Gades petiuit, utpote cum Thesim Doctoralem duce Alexandrae [...]
Alexandra discipulis sodalibusque omnibus necnon hospitibus qui forte haec legerint sal. pl. d. Postquam epistulam electronicam (ad tempus!) ad uos misi nuntiantem quartam sessionem Circuli nostri, nuntium alium accepimus Custodius et Pinarius et ego ipsa qui certiores nos faciebat de inopinato Coetu maximi momenti Facultati eadem hora quam sessio. In initio nesciebamus quid agamus. Procul [...]
Alexandra sodalibus discipulisque necnon hospitibus qui haec legant sal. Post iter Matritense breuissimun, sed iucundum ad actum sollemnem spectandum in quo magister magistrum dominus Ioannes Aegidius orationem protulit ingressus nostram in Regiam Academiam linguae Hispanicae (“Lingua qua hodie -inquit- loquimur in pleraque Tauri uetere pelle ubi uiuimus, diuersis loquelis, Latina est: lingua scilicet Latina saeculi XXI.”), [...]
Alexandra discipulis et sodalibus cum antiquis tum nouis sal.pl.d. Hodie octo homines sessioni Circuli interfuimus quae producta fuit per horam et dimidiam. Praeter Pinarium meque ipsam, adfuerunt sodalis professor linguae Arabicae Custodius et quinque discipuli quibus nomina sunt Iosephus et Ioannes -qui 2º gradui Philologiae Classicae student-, Patricia et Ioanna -quae in studia primi [...]
Alexandra sodalibus discipulisque Gaditanis salutem pl. d. Postquam heri uesperi epistulam electronicam serissimam misi ut uos certiores facerem de nouis sessionibus Circuli nostri, inopportune me egisse putabam atque ea de causa die crastino me neminem inuenturam esse meo in scriptorio. Feliciter quattuor nos conuenimus et coetum iucundum habuimus bini discipuli, qui uocantur Iosephus et Ioannes, [...]
Pinarius sodalibus s. Veneris die Alexandra et Pinarius se contulerunt ad Ciculum Latinum Gaditanum incipiendum in praesenti academico Cursu. Alexandra quot et qui uel quae discipuli et discipulae interesse uellent, sententia sua, nominauit. Pinarius recordatus est itinerum suorum in Romam et Illyriam (hodie natio cum nomine Slovenja). Ambo disseruerunt de Cursu ad linguam Latinam methodo actiua [...]
Alexandra sodalibus condiscipulisque Circuli Gaditani sal. Hodie primus Circuli Gaditani coetus noui anni academici celebratus est qui plus minus per fere unam horam productus est. Adfuimus meo in scriptorio Pinarius egoque atque etiam per aliquas temporis partes minutas Bartholomaeus. Inter alia colloquimur de rebus aestate actis et de discrimine inter uerba [...]
Alexandra sodalibus condiscipulisque omnibus s.p.d. Vos commonefacio conuentum quem moderatores paginae interretialis ”CulturaClásica.com” nuncupatae quoque anno parant, fore a die VI usque ad diem VIII mensis Maii, diis superis uolentibus, iterum Augustae Emeritae. Illic uobiscum nonnullis congressuram me esse spero. En uobis optimum praeconium de conuentu: VII Conventus cultui Graeco-Latino dicatus (Augustae Emeritae in [...]
Salvētē condiscipulī sodālēs amīcī omnēs! Peractīs fēriīs Nātālīciīs, quōmodo vōs habētis? Ego quidem bene mē habeō, fortassē paululum crassior quam ante diēs festōs propter cuppediās cibōrum, sed bene. Vōs quoque optimē valēre sperō. Legistisne Latīnē vel Graecē per diēs Christī Nātālēs? Quod quoque cupiō atque aveō. Begonia condiscipula per litterās ēlectronicās mē interrogāvit utrum plūrēs [...]