Die 24 mensis Octobris, die scilicet Mercurii, apud
Sedem Civicam, quam vocant, sessio
ad bibliothecas honorandas est celebrata.
Quam sessionem, plus quam centum adstantibus discipulis discipulabusque eisque ex quinque provenientibus scholis lyceisve, tres in partes eius moderatores esse dividendam bene voluerunt:
prima enim in parte, quae ad historiam librorum post hominum memoriam tota aperiendam pertinuit,
Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos more Hispanico) multa de hoc argumento ope imaginum narravit.
Historia del libro from
Óscar RamosQua re absoluta, ad secundam perventum est partem, qua de usu librorum apud scholas universas, quaecumque ubicumque fuerint, ab Ansgario ipso tribus ab optimis discipulabus, Laura scilicet et Martha Saraque comitato, circumstantibus nonnulla aperta sunt.
De libris deque eorum apud scholas usu post hominum memoriam from
Óscar Ramos Tertia postremo in parte, Carmen Pernas, profestrix linguae Sumarianae apud
Institutum Biblicum et Orientale quae est, officinam de tabellis fictilibus fingendis necnon exarandis, quo enim pacto pueri ei Sumeriani sub magistrorum ferula rationes didicerint scribendi optimas, constituendam decrevit: multi etenim parvi discipuli discipulaeve qui ad magistram accederent tabellas exarandi fuerunt cupidi, quos omnes Carmen libentissimo animo et exceperit et docuerit.

Haec vero prima numeratur res in globo erarum quas
Societas Hispana Studiorum Classicorum apud Legionenses tempore scholari hodierno est commissura: causa est cur
Assumpta Sánchez Manzano, profestrix linguae Latinae nostra in Vniversitate atque Societatis praeses maxima, prima, programma spectatoribus inferens, in sessione protulerit verba. Quibus antecesserant verbis alia a Xaviero Reyero, aedile ad cultum et humanitatem fovendos, prolata verba.
Quibus de omnibus rebus, si quis forte amplius fusiusque cognoscere velit, eas quas infra collocavi, aspiciat imagines rogo.
Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam maxime!